Hľadaný výraz: kol 3,18-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. 19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. 20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. 21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. 22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.

1

mail   print   facebook   twitter